Liber Exodus*

Caput 8: Versus 32

Et ingravatum est,etc.AUG., quaest. 29.Cum ablata esset locusta, dictum est de Pharaone:Ingravavit Pharao cor suum etiam in hoc tempore, et noluit dimittere populum.Certe nunc non dictum est, Ingravatum est cor Pharaonis, sedingravavit Pharao cor suum.Sic utique in omnibus plagis. A voluntate hominis est origo vitiorum. Moventur autem causis corda hominum, alia sic, alia vero sic, etiam non diversis causis, saepe diverso modo, secundum proprias qualitates, quae ex voluntatibus veniunt.
(* Traductions européennes)